Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum ex Deo, Lumen ex Lumine, Deum verum, de Deo vero, natum, non factum, unius substantiæ cum Patre, quod Græci dicunt homoousion; per quem, omnia facta, sunt, quæ in cælo et in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est, et passus est; et resurrexit tertia die, et ascendit in cælos; venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum. Eos autem qui dicunt: erat, quando non erat, et antequam nasceretur, non erat, et quod de non exstantibus factus est, vel ex alia, substantia aut essentia, dicentes creatum, aut convertibilem et demutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica ecclesia. Amen.
Исаия 62:1-5
Софония 3:17
С НАСТУПАЮЩИМ!